€¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius...

18
LICEO “G.CESARE-M. VALGIMIGLI” Progetto “A presa diretta col teatro antico”: viaggio in Sicilia a.s. 2011/2012 PERIEGETICA pubblicato su http://ephemeris.alcuinus.net/periegetica.php?id=619 De itinere Siculo discipulis instituendis (I) De profectione adventuque in Siciliam Sol longe lateque collucet die mensis Maii quo, itinere incepto, profecti Arimino, CII discipuli Lycaei et VII magistri, raeda cursuali pervenimus in aëroportum Bononiensem ut aëronavem conscendamus Catinam adituri ad visitandam Siciliam ac spectandum apud theatrum Syracusarum opus tragicum quod inscriptum est “Promethaeus catenis vinctus” poetae Aeschyli. Spectaculum dignum admiratione ab alto discernere litora prospicientia mare Tyrrhenum et eius insulas: inde, ex aliis rebus, Romam supervolitans, amphitheatrum Flavium vel Colosseum, forum Sancti Petri, insulam Tiberinam; in parte meridionali amplum sinum Neapolitanum, imminente urbi Vesuvio, Aenariam, Prochytam, Capras. Conspicimus tandem iuxta litora Siciliae, insulas Aeolias, inter quas optime cernimus Strombylem et montem ignivomum fumantem cum clivo clariore ob saxa liquefacta decurrentia, quamquam non manifesta. Inde, cum sero mane pervenerimus in Siciliam, ab aëroportu Catinensi, impositis sarcinis et vidulis in vehiculis loci, statim Agrigentum contendimus. Primum planities Catinensis peragranda est; relictis urbe et suburbio, in agris vineae, oliveta, aureorum malorum et citreorum silvae quarum fructus partim

Transcript of €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius...

Page 1: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

LICEO “G.CESARE-M. VALGIMIGLI”

Progetto “A presa diretta col teatro antico”: viaggio in Sicilia a.s. 2011/2012

PERIEGETICA pubblicato su http://ephemeris.alcuinus.net/periegetica.php?id=619

De itinere Siculo discipulis instituendis (I)De profectione adventuque in Siciliam

Sol longe lateque collucet die mensis Maii quo, itinere incepto, profecti Arimino, CII discipuli Lycaei et VII magistri, raeda cursuali pervenimus in aëroportum Bononiensem ut aëronavem

conscendamus Catinam adituri ad visitandam Siciliam ac spectandum apud theatrum Syracusarum opus tragicum quod inscriptum est “Promethaeus catenis vinctus” poetae Aeschyli. Spectaculum dignum admiratione ab alto discernere litora prospicientia mare Tyrrhenum et eius insulas: inde, ex aliis rebus, Romam supervolitans, amphitheatrum Flavium vel Colosseum, forum Sancti Petri, insulam Tiberinam; in parte meridionali amplum sinum Neapolitanum, imminente urbi Vesuvio, Aenariam, Prochytam, Capras. Conspicimus tandem iuxta litora Siciliae, insulas Aeolias, inter quas optime cernimus Strombylem et montem ignivomum fumantem cum clivo clariore ob saxa liquefacta decurrentia, quamquam non manifesta.

Inde, cum sero mane pervenerimus in Siciliam, ab aëroportu Catinensi, impositis sarcinis et vidulis in vehiculis loci, statim Agrigentum contendimus. Primum planities Catinensis peragranda est; relictis urbe et suburbio, in agris vineae, oliveta, aureorum malorum et citreorum silvae quarum fructus partim manent: sed citri rursus florent. In locis incultis pinus, palmae, arundines, opuntiae ficus indicae. Longe apparent prope nudi montes raris arboribus, ut capita calvescentia; paulatim nobis obviam occurrunt virides colles et flexuosi ut feminarum formae, donec in locis editis a sinistra parte Henna, a dextera Calaxibetta nobis se offerunt. Dum iter raeda cursuali facimus a lateribus eucalyptorum arbores nos comitantur. Omnia sub sole lucida nobis ostenduntur. Agrigentum appropinquantes, colles acriores ac saxeos plerumque conspicimus; lapis harena compactus adest, clivi genistis florentibus vestiuntur Supra margines flores rubri, flavi, violacei viatorum visum delectant. Discipuli, satis quieti, interdum canunt sonum citharae obsequentes.

Circiter meridiem Agrigentum advenimus ubi in hospitio accepimur in via Athenaea apud magnificum aedificium olim monasterium Fratrum Philippinorum, exstructum ineunte saeculo XVIII prope Ecclesiam dicatam Sancto Iosepho; insequenti saeculo fuit schola, nunc, restitutum, Musaeum; ibi nobis praebentur cibi Siculi: panis et lagana cum farina ciceris (in lingua loci “panelle”) et formae rotundae crustatae ac frictae in quibus, ut solet, commixti sunt

Page 2: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

oryzae, pisa, ius carneum, caseus, crocus, qui sermone Siculo dicuntur “arancini” ex voce qua fructus nominantur. Consistimus dum edimus in amplo peristylio; licet etiam visitare pinacothecam cum tabulis praeclarorum artificum inter quos Luca Giordano.

Nobis tempus deest ad visitandam partem oppidi antiquam: semper properantes, areolas, aedificia et templa mirae pulchritudinis conspicimus quae artem Arabam et Normannam sed etiam genus aedificandi barocum revocant.

De itinere Siculo discipulis instituendis (II)De templorum vallePost meridiem in Hortum Archaeologicum Templorum Vallis advenimus, locum amoenissimum non solum diffusis Graecorum reliquiis, sed etiam caeli Mediterranei vario arborum genere sativarum et silvestrium. Peropportune Aloisius Pirandello praeclarus scriptor hac terra natus, Hortum “silvam amygdalarum et olearum”appellavit. Non desunt tamen pinus, acaciae, vinea, fici opuntiae indicae, myrtus,

ceratoniae siliquae; ex herbis crebri sunt achanti. Templa adsunt ubi tempore antiquissimo via sacra oppidi Graeci fuerat, cui nomen Graece Akragas, Latine Agrigentum, in clivo leviter acclinanti. Mihi narranti paululum succurrunt verba Plinii Minoris (Ep. V, 6) quamquam alium locum afferentia: “Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod immensum et quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus cingitur”. Sed hic locorum amoenitas templorum venustati mirabiliter contexta est.

Antiquum oppidum conditum est anno DLXXXII a.Ch. n. a colonis Gelanis et Rhodiis in planitie sita inter rupem Athenaeam collemque Agrigentinum septentrionem spectantes et collem templorum satis longum meridionalem, iuxta mare, adfluentibus ex utroque latere fluminibus, quibus nomina Akragas et Ypsas, ad ostium adiunctis, ubi olim portus fuerat. Arx exstructa fuit ubi nostra aetate

Agrigentum situm est, Sicule nominatum Girgenti. Tot saeclis transactis, mutata terra, iam secessio nitida inter antiquitatem Graecam et urbem mediaevalem atque hodiernam ostenditur; duplex anima locorum, scissio irremediabilis, quae fortasse opus Pirandellianum afflavit. Colonia Graeca ab antiquis scriptoribus celebrata est ob miram venustatem: Pindarus poeta eam

“pulcherrimam inter urbes mortalium” existimavit; Empedocles philosophus de sua patria “Opulentia et magnificentia tales sunt – inquit - ut incolae domus et templa exstruant velut nisi sibi umquam moriendum et edant velut si crastino die moriendum esset”.

Discipuli cum iam templi formae studuerint, circum adspiciunt et plerique attente audiunt quae a rectrice periegetica dictitantur. Primum nobis narratur de templo Iunonis Laciniae generis

Page 3: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

architecturae Dorici, formae propriae et ceterorum, cui fuerunt VI columnae fronte ac retro ac XIII lateribus partim servatae. Eadem forma et amplitudo sunt templo cognominato Concordiae, optime conservato, praesertim cum aetate Christiana ecclesia factum sit. Deinde ad templum Herculis appropinquamus cuius VIII columnae tantum supersunt; postea ad templum Iovis cuius ruinae ingentes permanent, ab antiquo non plane aedificatum, peculiare ob telamonios, simulacra magna altitudine, ex quibus unus apud Musaeum refectus exponitur. Ante templum etiam reliquiae arae singularis amplitudinis nobis monstrantur. Non longe columnae superstites Dioscurorum templi, signi Templorum Vallis iam facti. Cur tanta ruina prolapsusque successerunt? Lapis harenara compactus, tempore effluente, paulatim fractus est, terrae motus porro magnam partem deleverunt; saxa diruta partim adhibita sunt, ut solebat, ad nova aedificia exstruenda. Non tantum antiqua manent. Anno praeterito Igor Mitoraj Polonus statuarum artifex Vallem elegit expositionis sedem cui titulus fuit “Mythologiae gigantes”: insigne opus statuarium relictum est ab artifice: Icarus ingenti corpore, sed imperfecto, qui iure videtur huc cecidisse inter saxa immania, antiquae magnificentiae et potentiae Graecae mirifica documenta.

De itinere Siculo discipulis instituendis (III)Relictis templis Agrigentinis iter ad orientem renovamus via non longe a mari: oppidula et arva transgredimur. Arbores pomiferae et olus nobis obviam occurrunt. Aurea mala partim etiam dum in ramis supersunt; autoraedarius nobis narrat minimo praetio (nam chiliogramma VIII centesimis euri aestimari) agricolis non quaestui esse ea colligere ac vendere.

Fruges frumenti iam flavescunt. Plurima in agris specularia obiecta frigori et ventis hibernis posita esse conspicimus ut olus ante tempus cresceret. Alicubi laminae solares collocatae sunt ad vim electricam inducendam. Planities nitidissima, declivia silvis operta viridia ostenduntur.

Cum Gelam pervenerimus, oppido satis amplo et frequenti transacto, cursum in interiorem Siciliam dirigimus. Discipuli scilicet natura locorum non tantum delectantur, quantum interest eorum quot cubicula in deversorio sint, quot lecti unicuique cubiculo sint, quo modo divisi sint. Primum longe montem ignivomum Aetnam, gigantem Siciliae, constanter fumantem prospicimus, cuius clivi partim etiam nunc nive tecti sunt. Iter pergimus viis inter colles montesque plerumque aridos quoad pervenimus in loca silvestria ac deinde in partem altam antiqui oppidi, id est Forum Armorum (Piazza Armerina) cuius nomen ex castro armorum aetatis Mediaevalis ortum est.

Hic pernoctamus; insequenti mane nobis tempus deest ad insignia oppidi monumenta visitanda: non longe nos rectores periegetici exspectant apud Villam Romanam (Villa del Casale) pulcherrimo solo tessellato clarissimam. Singulae villae partes aedificatae sunt, sub Diocletiani imperio, circum magnum peristylium: cubicula, basilica, triclinium, thermae. Pavimenta ex stragulo musivo, ut ita

dicam, constant. Desunt tecta antiqua, ex ligno nostra aetate restituta; omnia visenda sunt a ponticulis ligneis. Aliqua musiva quae adhuc reficiuntur non visitari possunt, ex quibus Magna venatio cum Africae beluis ferisque, celeberrimae Puellae certantes indutis duobus panniculis balnearibus.

Page 4: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

Longum est omnia describere. Inter alia nobis licet inspectare thermarum vestibulum, praefurnia ubi aqua calefiebat decurrens sub pavimenta ut calidarium et tepidarium foveret; latrinam communem in qua quisque sedere solebat cum aliis sine verecundia et partes villae interioris cum musivis. Quorum quae memoria digna sunt? Tot inspicimus, sed puto non praetermitti posse opus tessellatum imagines mythologicas et cotidianas pingens cubiculorum quae ex illis nominantur: Amorum piscatorum, Parvae venationis, Imaginis amatoriae, Quattuor temporum anni. Alia autem non neglegenda sunt: triclinium cuius opus tessellatum de laboribus Herculis narrat, vestibulum privatum cuius imagines Eutropiam, imperatoris Maximiani mulierem comitantem filium Maxentium et filiam Faustam ad lavacrum imitantur; ex quibus sunt qui putent villae dominum fuisse imperatorem collegam Diocletiani, praesertim cum basilicae usus ad consilia publica videatur pertinuisse. Praeclarum et vestibulum Ulixis et Polyphemi, cuius tres oculi tres angulos vel urbes maiores Siciliae putantur effingere. Circum villam acacia florens arborum regina evadit.

De itinere Siculo discipulis instituendis (IV)Caltagirone et Ragusa Hybla

Post prandium oppidum Caltagirone petimus, spectans in extremam provinciam Catinensem, ad occidentem, cuius nomen primum documento mediaevali XII saeculi comprobatum est cumque a voce Araba ortum sit converti Latine non potest. Pars antiquior in tribus collibus aedificata est in altitudinem DC fere metra patens. Oppidum omnibus notum est arte figulina, ab aetate antiqua et mediaevali adhibita, ut nomine Arabo ostendi videtur (Caltageron id est castrum doliorum). Quod mirum est, aedes, templa, fora, monumenta, singulae architecturae partes quodam modo fictilibus plerumque

ornantur.

Cum pervenerimus in imum oppidum, pedibus ascendimus usque ad amplos Hortos Publicos (Villa Comunale) ex more Anglico creatos. Vasa fictilia parva ac magna iter inter arbores iucundius reddunt. Pulcherrimum invenimus in mediis Hortis artis musicae suggestum plane maiolicae laterculis variorum colorum opertum. Postea, pedibus iter nobis per oppidum peragentibus, statua monstratur posita ad honorandum praeclarum civem sacerdotem Aloisium Sturzo, auctorem anno MCMXIX Factionis Popularis Christianae. Via Roma dum pergimus simulacrum recens aenaeum Gualteri, viri illustris aetatis -Mediaevalis miramur, qui fortiter pugnavit seditiosus adversus reges Aragonenses. Dignus admiratione prospectus amoenitatum semicirculatus saeculo XVIII exstructus nobis videtur; non longe pontem Sancto Francisco consecratum, maiolica ornatum transimus; longius procedentes, ante domum quae aetate Borbonica carcer fuit, nunc Museaorum civium sedem consistimus.

Dein, parvo hamaxosticho periegetico vecti, commode magnaque laetitia oppidum visitamus. Dum advehimur, non expeditum est omnia monumenta spectare quae ostenduntur a rectrice periegetica. In parte

Page 5: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

antiquiore quam visitamus aliqua aedificia neglecta videntur: quo modo, discipuli quaerunt, herbae ali possint in parte alta monumentorum? Quod pertinet ad architecti artem, mirificae ac singulares scalae Sanctae Mariae Montis dicatae nobis ostenduntur, laterculis maiolicae qui multos colores habent exornatae nec desunt supra gradus flores et arbusculae. Cum maximi laboris sit scalas ad summum ascendere, discipuli, ex ordine, ut photographice imprimantur, universi in imis gradibus laeti considunt.

Relicta tanta amoenitate, iam multo die, ob iter erratum, ad Ragusam Hyblam pervenimus. Oppidulum in colle rursus aedificatum est post terraemotum anni MDCXCIII ex artis ratione quam vocant barocam. Aegre ob temporis angustias spectamus templum Sancto Josepho dicatum (quam in imagine adposita

conspicis) ac pulcherrimum templum cathedrale Sancto Georgio sacrum, exemplaria artis barocae provectae, roseo colore tincta sub solis occasum. Non tamen occasio amittitur praeclaros cannulos gustandi, suavissima Siciliae crustula (cannoli siciliani). Qui constant ex figuris rotundis farinae subactae cum aliis rebus tubulis ex metallo convolutis ac frictis; fartura confici solet caseo ovillo secundario in fiscella presso, mixto saccharo, fructibus in saccharo elixis, minimis partibus pistacii vel aliis rebus ex locorum more. Cannulorum nomen a cannis exoriri putatur quibus quondam formae pastae circulares involvebantur. Uni antiquitate, alteri aetate mediaevali hos creatos esse opinantur. Vespere, ineunte secunda vigilia, Syracusis in deversorio accipimur.

De itinere Siculo discipulis instituendis (V)

Mutica et NetumTertio die visitaturi sumus mirabilia serae artis Siciliensis barocae: tamen summatim breviterque omnia tractari possunt, quoniam celeriter nobis iter pergendum est ad quam plurima visenda; aliqua monumenta et effigies describere, amoenitatem prospectus omnem admirari, aliqua discere, quosdam sensus animique motus vix carpere licebit.

Mane profecti Syracusis Muticam petimus, sitam in Neti Valle provinciae Ragusensis. Nomen a voce Punica exoriri putatur quamvis oppidum a gente Sicula conditum esse videatur. Id in partem inferiorem et superiorem divisum est via Umberto I sub quam iam obrutum flumen Muticanum adfluit. Primum in inferiorem itinere poëtico confecto, versibus signato, ad aedes pervenimus ubi Salvator Quasimodo praeclarus poeta, exornatus anno MCMLIX Praemio Nobeliano, natus est; in muro eius carmen celeberrimum scriptum est “Et vesper adest subito” (Ed è subito sera) quod meo modo in distichon converti:

“Ómnis homó solús stat térrae in péctore sólis

Page 6: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

lúmine cónfixús vésper adést subitó.”

Rectrix periegetica nobis narrat praeter alia de loci historia domos antiquiores exstructas esse intra ac super specus qui quondam domicilia fuerunt; loca clivi iniqua scalis iuncta sunt atque obliquis viis, cum etiam spatia satis ampla inveniantur ubi saeculis transactis arbores pomiferae hortique instituti sint.

Templum Cathedrale, Sancto Georgio consecratum (in prima et secunda imagine), in medio oppido est, seiungens partem inferiorem a superiore, opus mirandum quod existimatur signum artis Barocae Siciliae, partim refectum post terraemotum exeuntis saeculi MDCC, qui oppida Vallis Neti diruerat. Post descensum in inferius oppidum alterum Templum Modicae Ecclesia Sancti Petri nobis ostenditur, eximia pulchritudine visu, magni momenti non minus quam Sancti Georgii, cum Muticani inter se aemulatione divisi sint, idemque partim restituta post terraemotum. Cum demum pervenerimus in infimam viam gustare possumus in tabernis praeclaram socolatam variis modis conditam ut piperita acriore, vanilla, cinnamomo, cafea, acribus pomis. Quod praecipuum est, ex frigida tractatur, sine butyro et granosa gustatu. Emptis quadrulis vario genere socolatae, profecti Mutica ad

litora iuxta mare Ionium contendimus: nam caupona quo ituri sumus apud mare versatur. Post prandium quoniam dies splendens satisque calidus evadit, pars discipulorum, cum dicto non oboediant, ad oram se conferunt, immo nonnulli cum subligaribus balnearibus se partim mergunt. Omnes mari caeruleo, aëre prope aestivo delectantur.

Post meridiem Netum caput artis barocae pergimus. Nobis obviam veniunt arbores ficus Beniaminae magno numero non longe a Porta Regis, (in imagine tertia) ex qua ingredimur et via Victorio Emmanuele incedimus. Antiquum oppidum exstructum a Siculis in monte nunc nominato Alveria, Graeci, Romani, Normanni, Aragonenses in potestatem redegerunt; ob terraemotum de quo supra diximus omnia aedificia solo aequata sunt; incolae, derelicto loco, aedificaverunt in promuntorio Hyblaeo, quod circiter X milia passuum a mari abest. Arduum brevi tempore visitare ac paucis verbis

oppidum describere quod ab artis perito appellatum est “hortus lapideus”; comparari potest etiam picturae scaenarum quae monumentis confecta sit, ex cultu et elegantia aetatis qua quod apparet non aliud est ac quod est, quasi modus exsistendi. Domus et monumenta, ex lapide harenario satis friabili, iam refecta, aurea sub sole ostenduntur. Quid dicam de magnificentia Templi Cathedralis (in paene ultima imagine) et Ecclesiae Sancti Francisci in lucem plurimis scalis prolata? De domibus mirandis maenianis cum anconibus quibus effigies mythologicae ac animalium sunt? (in ultima imagine) Dein in

thermopoliis, inter alia dulcia, gustanda est gelida sorbitio granulosa (granita), vere optima et potus “Lac amygdalae” (latte di mandorla) ob niveum candorem ita appellatus. Sub vesperum Syracusas redimus.

Page 7: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

SyracusaeVespere tertii diei itineris, post cenam, pars discipulorum et magistrorum ad litus insulae Ortygiae se contulit, revocans suo quisque animo, ut puto, classis Atheniensium cladem, qui bello Peloponnesiaco a Syracusanis pugna navali utraque parte stricti profligati sunt. Aliqui discipuli canunt ac psallunt, ceteri laeti

audiunt, spectantes nigrum mare ubi Athenienses, iam devicti, cum religiose lunae defectione terrerentur, profectionem ad aliud tempus distulerunt, classis exercitusque perniciem paraturi.

Quarto die itineris urbem visitamus quae transiit nulla seiunctura ab antiquitate ad nostram aetatem servans vestigia etiamnunc, ut ita dicam, nova historiae tam gloriosae quam ab omnibus cognitae, quippe cum tot insignia monumenta contigua urbi recentiori supersint, immo etiam in contextum urbanum inserta sint. A nostro deversorio iter pergimus ad insulam Ortygiam, partem Syracusarum antiquissimam. Apud pontem Umbertinum divisi sumus in tres greges quorum cuique dux periegeticus tribuitur. Primum reliquias Aedis Apollinis contemplamur (quae in summa imagine aspicis): antiquissimum ex templis Siculis architecturae generis Dorici existimatur, cui sunt columnae lapideae VII in fronte retroque, XVII in utroque latere. Aetate mediaevali in meschitam conversum est, deinde in ecclesiam, demum in castra. Saeculo MCM quod templi superfuit, reparatum est.

Pergimus autem in angustas vias, inter veteres aedes podiolis cum anconibus ac vasis florum ornatas; in forum Cathedralis demum pervenimus, situm in insulae Ortygiae fastigio. Cathedralem (in secunda imagine) censeo peculiarem et unicam propterea quod aedificata sit adhibita deae Minervae dicati templi hexastyli ac peripteri structura. In latere dextero, etiam ab externa parte, novem columnae in muro inclusae cerni possunt praeter duas antiquae cellae. Cicero in iudicium vocans Verrem qui templum Minervae spoliaverat, id extulit ob eius magnificentiam et pulchritudinem. Ex antiquitatis reliquiis quae in cathedrali permanent partim percipere licet quale intus templum Graecum tecto opertum quondam fuerit. Aetate Christianorum ecclesia totiens mutata est: Diei Natali Virginis VII saeculo ab episcopo Zosimo consecrata est. Brevi tempore templum Arabicum factum est, postea Christianis a rege normanno Rogerio redditum. Post terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est.

Page 8: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

Deinde ad ecclesiam contendimus Sanctae Luciae dicatam (Santa Lucia Alla Badia, in tertia imagine ostentam) Syracusarum patronae, cui frons nunc conversa est in forum, antea in viam a latere quae ad fontem Arethusam ducit. Templum apud quod fuerat monasterium refectum est post terraemotum de qua supra diximus. Frons divisa est in duas partes seiunctae maeniano cum cancellis ex ferro incuso; inferior cum porta baroca et columnis tortilibus quae tympanum, ubi signa Sanctae martyrium adsunt, sustinent. Pars superior genus serum barocum imitationi antiquae architecturae miscet. Intus in absida post altare maius

praeclari artificis Caravaggio tabula inscripta “De Sanctae Luciae exsequiis” collocata est (haec est ultima imago). Iter autem pergimus ad fontem Arethusam, locum amoenum revocantem Alphei fabulam qui amore impulsus flumen factus est mari decurrens ut puellae in fontem a dea Diana mutatae se coniungeret.

Serius, tota insula circumita claris monumentis referta, ad forum princeps redimus, dum longe prospicimus viam Iudam (via Giudecca) nuncupatam, in vico ubi quondam Hebraei ab Hispania expulsi incoluerunt. Ultimum illius mane, visitamus hypogeum eiusdem Fori Cathedralis quod aperitur ex horto Archiepiscopi sedis, quo loco iunctas invenimus lapicidinas et aquarum cisternas ex quibus ingentissimam esse cognoscimus cisternam Sedis Archiepiscopi. Secundo bello mundano hoc fuit perfugium antiaërium adversus Americanos quibuscum postea indutiae in vico Cassibile apud Syracusas die tertio mensis Septembris MCMXLIII factae sunt. Eo loco vertimur ab orienti in occidentem versus atque ad moenia litoris eximus.

De itinere Siculo discipulis instituendis (VII)Apud Syracusarum theatrum

Post meridiem, cum redierimus in continentem, ad situm archaeologicum, cui antiquum nomen est “Neapolis”, contendimus ut ante spectaculum tragicum Graecae urbis reliquias visitemus. Primum theatrum admiramur ubi operarii apparatu ligneo gradus operiunt ut commode spectatores sedeant saxaque protegantur dum alii scaenam paraturi sunt. V saeculo a.Ch. n., ex Colle Temenita excavatum, id exstructum est quadriangulum, forma trapezii , ut fertur; iam tunc opera tragica praebita sunt, ex quibus “Aetnaeae” et “Persae” Aeschyli poëtae. Postea, III saeculo, Ieronis II tyranni tempore,

Page 9: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

soli ferrei equini figuram sumpsit, denique Romanorum adventu cavea semicirculata facta est. Subverso imperio Romano, theatrum derelictum est et eius materies partim adempta atque ad nova aedificia adiecta est; ante tria saecula ab antiquitatis Graecae studiosis totius Europae repertum est, deinde iterum refectum; ab anno MCMXIV post plurima saecla rursum spectacula parata sunt ac nunc parantur. Unum inter maxima Graecorum theatra existimatur, in quo LXVII graduum series numerantur in novem partes divisae, quarum nonnullae non labi superfuerunt. Aedificii scaenici minima vestigia manent, orchestra partim superstes est.

Pergimus autem ad Paradisi lautumias, cum per semitas praetereamus sub arborum umbra in aëre prope aestivo. Lautumiae a Romanis lapicidinae nominatae et carceres fuerunt. Thucydides praeclarus rerum scriptor narrat Athenienses a Syracusanis profligatos inclusos esse in lapicidinis laborantes siti, fame, aestu intolerabili, gravissimo opere imposito. Notissima est ima spelunca effossa “Auris Dionysii” a summo artifice Caravaggio nuncupata, cuius ex hiatu gemitus a captivis editos tyrannus crudelissimi ingenii fabulose fertur auscultavisse. Nunc foramen peculiari auris specie putatur usui fuisse ut sonitus repercussus proximi theatri sonoritatem augeret. Quo tempore Syracusae potentissimae ac pulcherrimae exstitisse existimantur.

Postea ad amphitheatrum Romanum regredimur, aetatis incertae, secundum magnitudine post Flavium, amplius quam Veronense et Puteolanum, sed sine dubio vetustate

magnopere corruptum. Nam solum ima cavea permanet, quia subsequentibus saeculis media et summa deletae sunt  novis aedificiis exstruendis. E reliquiis quam magnificum,ingens, altissimum, mirandum fuerit tantum imaginari possumus. Non longe nobis ostenditur Ara Ieronis, V saeculo a.Ch. n. aedificata, monumentorum opus maximum, cuius basis partes ingenti amplitudine superstites sunt, ex imo clivo saxeo Collis Temenitae excavatae, quaeque Iovi Liberatori dicata. Sub Hispanorum imperio , Ara, ut Amphiteatrum, saxis spoliata est. Tandem e situ archaeologico eximus, occluso

ingressu ante spectaculum tragicum.

De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)

De fabula tragica acta

Page 10: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

Ut spectaculum tragicum spectemus, in Syracusarum parte cui nomen est Neapolis consistimus, quae nostro tempore Hortus Archaeologicus facta est. De qua Ciceroscribit (Verr., II, 4, 119) : “Quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum”. In aëre prope aestivo post meridiem ante cancellos exspectamus: magna turba discipulorum et magistrorum a tota Italia advenientium congregata est: iam apud mercatum multi ab aestu se defensuri capitis tegumenta emerunt atque aquam sibi comparaverunt ad sitim sedandam ante spectaculum tragicum dumque recitatur. Cum diutius exspectatum sit, tandem in gradibus consedimus: interea scaena apparatur. Opus tragicum praebendum inscriptum “Prometheus catenis vinctus” compositum est ab Aeschylo poëta pars trilogiae cuius tantum fragmenta ceterarum tragediarum superfuerunt. In mediam scaenam machina mobilis ducitur patibuli similis ubi deus fictis saxis obstrictus poenam luat; retro scalae ligneae unde Oceanitides descensurae sunt.

De qua re fabula agit? Nuper Iuppiter Saturnum subvertit et Titanos devicit, nuper imperium sumpsit sortesque tribuit. “Tantum Iuppiter liber est”, inquit Imperium, “ceteri subiecti”. Prometheus genus humanum periturum cum pater deum semen hominum exstinguere vellet, servavit eique ignem dedit. Sed non ob malum facinus Iuppiter iratus est: Titanus minax apparet, cum nolit se eius potestati subicere, praesertim quod hic noverit ut vates quo modo impediri possit ne rex deorum regno spolietur. Sed oraculum aperietur a deo cum catenis solutus erit.

Imperium et Vis, atra specie, ducto captivo, incedunt cum Vulcano qui vincula et malleum affert, solus in deum misericors. Prometheum se generi humano auxilio fuisse non paenitet, ille patiens poenam fert. Deinde adveniunt Oceanitides, tragediae chorus, Titani uxoris sorores, eius miseram sortem plorantes. Accedit et Oceanus: frustra ipse et filiae ab eo petunt ut Iovi cedat. Prometheus homines amavit adeo ut ab ipso ignis munere affecti sint a quo omnes artes exortae sint ut natura contineretur, disciplinae traderentur, res numeris cognoscerentur, futura providerentur.

Forte vaga infelix Io advenit divino impetu pulsa narrans de suis peregrinationibus, postquam a Iove violata, in bovem a Iunone mutata est. Prometheus eius fata

praenuntiat, novaque itinera per aspera loca inter horridos populos et feras donec Canopum, apud Nilum, perveniat: illic tandem Iovem ei prudentiam redditurum esse; illic eam novam stirpem genituram esse cuius ex posteris Hercules oriatur qui se poena solvat. Ultimus accedit Mercurius quaesiturus

Page 11: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

pro Iove quod periculum deum regi incumbat, quo modo vitare possit nuptias suo regno perniciosas. Prometheus contra appellat nuntium divinum deorum servum, iterum se liberum esse declarat, se nolle quicquam patefacere, nisi catenis poenaque solvatur. Mercurius ei horrendis poenis minatur, qui narrat de adventu “aquilae fulvae”, “canis alitis ” cotidie iecur rursus crescens voraturi. In tragediae epilogo, terrae motus nuntiatur, dum Prometheus aperte declarat: “Quod patior, iniustum est”.

Res tragediae, vis et iniuria imperii, singulorum libertas, generis humani fatum, etiam nostro tempori aptae sunt. Ad haec adduntur ad spectatores adliciendos, antiqui theatri illecebrae, vestitus et ornatus taetri et insueti, sortem et supplicium dei seditiosi revocantes. Apparatus scaenicus magnam vim habet quamquam hodierno more. Spectaculo confecto, iam vesper adest, aëris temperies satis frigida pro meridiei calore.

PERIEGETICA

De itinere Siculo discipulis instituendis (IX)De cyclopum litore

Iam reditus dies advenit. Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum litus de quo Homerus et Vergilius poëtice narraverunt; dum vehimur mons ignivomus nobis obviam ire videtur maior factus; constanter fumans mense Maio partim nive adhuc in summo opertus est. Facile est gigantem

Enceladum sub monte inclusum imaginari: cum corporis statum mutat, Aetna lapides ignemque evomit ac devolvit.

Homerus Cyclopes gigantes uno oculo tradit in officina Aetnaea cum Hephaesto in opera fuisse ad arma conficienda. Prope litus Cyclopem Polyphemum nefarie nonnullos Ulixis comites voravisse. In fugituros mari excaecatum montium culmina illum coniecisse tamquam ingentia saxa quae ab illo tempore relicta esse feruntur ante litora (Aci Trezza) non longe a Catina urbe. Vergilius eandem fabulam repetit:

nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro

lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,

centum alii curva haec habitant ad litora vulgo

Page 12: €¦  · Web viewPost terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est. ... Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum

infandi Cyclopes et altis montibus errant… summo cum monte videmus

ipsum inter pecudes vasta se mole moventem

pastorem Polyphemum et litora nota petentem,

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

Trunca manum pinus regit et vestigia firmat;

lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas

solamenque mali. (Aen.III, v. 641 et seq.)

Prospectus locorum quiddam praeclarum offert! Tot scopuli minore ac maiore magnitudine nigro colore passim ab undis extolluntur; iuxta mare saxa fusca effusa antiquissimo tempore ruptis montis verticibus. Nulla in oppido piscatorum casa superfuit quorum mores Ioannes Verga scriptor XIX saeculi enarravit. Omnes domus hodierni temporis sunt, sed semper memoria recentes permanent antiquae fabulae a natura locorum praecipua exortae.

Profecti deinde Catinam sumus; deest visitandi urbem tempus; tamen dum vehimur autoraeda cursuali conspicere licet aedes saeculorum praeteritorum magnificas vario genere aedificandi. Paulisper commoramur in tabernis cuppedinariis et thermopoliis apud Universitatem (Siculorum Gymnasium) ad iterum suavitatem ciborum Siciliensium gustandam. Tandem in aëriportum discedimus. Longum iter, laboriosius, via aëria et terrestri non sine difficultatibus nobis suscipiendum est. Spes est ut saltem memoria pulchra et iucunditas a discipulis teneantur. Visitatores scilicet

grave discrimen sociale et oeconomicum Siciliae nec non totius Italiae effugit; tamen res periegetica, cui favendum est, quaestum et pecuniam parare potest magnis opibus monumentorum et artium etiamque rei culinariae, terrae fructuum, locorum amoenitatis.